- 29 - 1271 nach dem 9. Januar o. O. Echard, Domherr zu Breslau, entscheidet in bischöflichem Auftrage den Zehntstreit zwischen dem Schulzen von Alt-Grottkau und dem Abte von Kamenz. Anno domini MCC° LXX° talem commissionem dominus episcopus Tho(mas) . dedit domino Echardo canonico Wratislaviensi. Auctoritate cuius citavimus scultetum de antiquo Grodcov Mrocziconis et scabinos suos dantes eis terminum peremptorium quintam feriam post Epyphaniam, in quo termino scultetus comparuit. Eodem die dominus abbas proposuit coram supradicto iudice contra predictum villicum Hermannum, quod de decima sibi debita et domui sue defuit marca et tres lotti et in pondere quod minus fuit indebito de viginti sex marcis et dimidia tredecim scotos, et quia villicus supradictus tunc respondere non potuit, datus est ei terminus ad portandum privilegia sua, ut ex suis privilegiis suam possit plenarie intentionem comprobare. Quibus exhibitis in iudicio et publicatis tenor eorum de verbo ad verbum in actis istis est scriptus. - No. VI. XI. und XXVI. - Quibus exhibitis coram iudice predicto petivit supradictus abbas, quod cum predictus villicus ex tenore privilegiorum supradictorum predicte domui in Kamenech de villis supranominatis nomine decime singulis annis solvere debeat XXVI marcas et dimidiam, de quibus non persolvit marcam et tres lotones, quam sibi sententialiter petiit condempnari et singulis annis hane pecuniam et aliam personaliter etiam in domum suam annis singulis deportari. Petivit etiam expensas propter hoc factas quas estimat duas marcas argenti et protestatur faciendas dampna et interesse, que etiam estimat duas marcas argenti et hec omnia petivit dominus abbas salvo iure addendi vel minuendi. Itaque supradicta sepe dictus villicus in iure sic confessus est, quod de antiquo et novo Grodcov et in Drogociz centum et decem et octo sunt mansi, de quibus se fatetur habere decem et novem mansos liberos et ecclesiam dicit habere duos. In villa Cesaris, que habet septem mansos, nichil dicit se habere set tantum iudicium. Postmodum diligenti inquisitione facta per plures interrogationes a iudicio factas, postea dictus villicus confessus est se habere iure locationis in supradictis villis videlicet duobus Grodcov et Drogociz tantum septimum mansum. Item ex confessione tali et non alia petivit dominus abbas tunc numero mansorum computato spectantium in claustrum Camenez sepedictum H. in predictis ut superius sententialiter condempnari. Postmodum iudex supradictus visis et intellectis hiis, que partes in iudicio proposuerunt, et diligentissime examinatis, confessis omnibus, que partes per inquisitionem iudicis confiteri ad probandam intentionem vel elidendam exceptionem partis adverse potuerunt, consilio prudentium adhibito, dei invocato nomine talem sententiam tulit: Orig. Perg. Das wohlerhaltene S. des Domherrn Echardus an Pergamentstreifen. Pfotenhauer, Siegel S. 17 (A. X. 67). Regesten No. 1353. Abgedruckt bei Stenzel, Jahresbericht etc. 1841, S. 173 flgd. Auf der Rückseite der Urkunde von alter Hand geschrieben: Sententia cum actis super decimis in Antiquo Grotkow, Drogottindorf et Nova villa. Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.
Zamknij dokument |